David autem misit ad Sadoc, et Abiathar, ut loquerentur ad viros Juda: Haec dixit rex: Os meum, et caro mea vos. Quare novissimi reducitis regem? Quasi dicat: Videte ne tardiores caeteris sitis, et per eosdem juravit Amasae, quod principem militiae eum vellet constituere pro Joab. Et miserunt viri Juda ad regem, ut rediret. Et venit rex usque ad Jordanem, et venit omnis Juda in occursum ejus in Galgala. Semei quoque de Bahurim descendit cum eis, habens secum contribules, et mille viros de Benjamin. Siba quoque, et filii ejus, et servi trans Jordanem venerunt ad eum, ut traducerent domum ejus. Isti, secundum Josephum, fecerunt pontem Jordanis, ut facilius rex transiret cum exercitu. Cumque transisset rex, adoravit Semei, dicens: Ne memineris, domine, injuriam servi tui. Scio enim peccatum meum, et ideo hodie veni, in occursum tuum primus de omni domo Joseph, non quod esset in tribu Joseph, sed quia habitabat in sorte Ephraim. Cumque diceret Abisai Semei occidendum, dixit David: An ignoras me hodie factum regem super Israel? Ergo ne hodie interficietur vir in Israel. Quasi diceret: Illos occidam, qui me hodie fecerunt regem super se. Timebat quoque si interficeretur Semei, quod reliqui, qui similiter regem offenderant, nollent eum sibi facere regem. Et ait Semei: Non morieris. Miphiboseth quoque venit in occursum regis illotis pedibus, et intonsa barba. Nam et vestes non laverat a die qua egressus fuerat rex. Hebraeus habet, infectis pedibus, tradens quod sibi fecerat pedes ligneos. Et ait rex ad eum: Cur non venisti mecum? Qui respondit. Servus meus contempsit me, nolens mihi sternere asinum, ut irem cum rege, insuper et accusavit me. Tu autem qui justus es, fac quod tibi videtur. Et ait rex: Fixum est quod locutus sum. Tu et Siba, dividite possessiones. Quasi diceret: Utrique vestrum dederam, sed quia uterque totum habere non potest, inter vos dividatur. Dicitur quod David, immemor juramenti cum Jonatha, injuste, judicavit; et ideo Roboam, et Jeroboam diviserunt ejus regnum. Mortuo enim Salomone, Roboam filius ejus et Jeroboam armiger ipsius diviserunt regnum, quod habuerat David. Berzellai quoque, qui praebuerat alimenta regi, descenderat cum eo. Et ait rex ad eum: Veni mecum in Jerusalem, et honorabo te. Qui respondit: Octogenarius sum hodie, non indigeo hac vicissitudine. Chamas, alias Chanaam filius meus vadat tecum; fac ei quod tibi videtur. Et ait rex: Veniat, et faciam ei quod tibi placuerit. Et rediit Berzellai in locum suum. Tunc concurrerunt ad regem omnes viri Israel, et indignantes dixerunt: Quare te furati sunt fratres nostri viri Juda, et traduxerunt te sine nobis? Et respondit Judas: Quia propior est mihi rex. Et ait Israel: Decem partibus ego major sum, ideo magis ad me pertinet David, quam ad te, praesertim cum primogenitus sim. Cumque respondissent durius viri Juda, Siba filius Bochri, filius Jemini cecinit buccina, et ait: Non est nobis pars in filio Isai. Revertere in tabernacula tua, Israel. Et recedentes a David, secuti sunt Sibam. Viri autem Juda reduxerunt regem suum in Jerusalem.